- TONSIO Ovium
- TONSIO Oviumantiqua admodum, vulsione tamen posterior. Prius enim vulsam, quam tonsam esle lanam, discimus ex Varrone de L. L. l. 4. de R. R. l. 2. c. 11. et ipso velleris nomine inde lanae tributo. Imo nedeum Varronis aevô in desuetudinem abiisle penirus, patet ex seqq. ut et Plinio, l. 8. c. 46. Unde sunt, qui Hebraeum 112 gazaz, quod occurrit Genes. c. 31. v. 19. ubi de Labane, et c. 38. v. 12. ubi de Iuda, oves suas tondentibus, non tondere ferro; uti Veteres reddunt, sed manu vellere et extrahere interpretantur. Verum utut vellendi mos Romae et in vicinis locis, non tamen in Iudaea, Graeciaque, olim in usu fuit. Certe apud Hesiodum, qui de re pecuaria scripsit primus ominum, ὄϊας πείκειν occurrit, quod non oves vellere, sed tondere significat, ut in Theoeriti Bucoliastis.—— ὁππόκα πέξωΤὰν οἶν τὰν πέλλαν ——ubi πείκειν idem esle, quod κείρειν tondere, docet Salmas. Et Hebraeum gazaz idem notare, pluribus docet Bochartus. Sic inter alia, vaticinium Esaiae, de Christo, Actorum c. 8. v. 32. Graece redditur, ἐναντίον τȏυ κείραντος αὐτὸν, coram tondente se. Nec obstat, quod νακοτιλτῶν vel νακοτίλτης apud Cratippum, Craterum et Philemonem proprie vellerum vulsorem sonat, Veteres enim tonsorem explicant. Hesych. Νακοτὶλται, οἱ κείροντες τὰ πρόβατα. Suidas, Νακοτίλται, οἱ τῶ προβάτων κουρεῖς, etc. quia in vocum expositione non tametymon, quam usus, respicitur. Quia vero viris illis veteris aevi πολυμήλοις tonsio erat altera messis, solebant tonsionis dies sollennes esle et convivales. Proinde Iudas, absolutô luctus tempore, propter uxoris obitum, ut animum recrearet, ivit ad tonsores suos d. l. Et Davidis servi, ad Nabalem, tonsionis tempore missi, dicunt se die bonô (i. e. hilari et festô,) venisle, 1. Sam. c. 25. v. 8. etc. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 45. et supra, ubi de Lana.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.